Hľadaný výraz: Mt 22,15-22; Mk 12,13-17; Lk 20,20-26, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
15 Tunc abeuntes pharisaei consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. 16 Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “ Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. 17 Dic ergo nobis quid tibi videatur: Licet censum dare Caesari an non? ”. 18 Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: “ Quid me tentatis, hypocritae? 19 Ostendite mihi nomisma census ”. At illi obtulerunt ei denarium. 20 Et ait illis: “ Cuius est imago haec et suprascriptio? ”. 21 Dicunt ei: “ Caesaris ”. Tunc ait illis: “ Reddite ergo, quae sunt Caesaris, Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. 22 Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt.

13 Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis et herodianis, ut eum caperent in verbo. 14 Qui venientes dicunt ei: “ Magister, scimus quia verax es et non curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dare tributum Caesari an non? Dabimus an non dabimus? ”. 15 Qui sciens versutiam eorum ait illis: “ Quid me tentatis? Afferte mihi denarium, ut videam ”. 16 At illi attulerunt. Et ait illis: “ Cuius est imago haec et inscriptio? ”. Illi autem dixerunt ei: “ Caesaris ”. 17 Iesus autem dixit illis: “ Quae sunt Caesaris, reddite Caesari et, quae sunt Dei, Deo ”. Et mirabantur super eo.

20 Et observantes miserunt insidiatores, qui se iustos simularent, ut caperent eum in sermone, et sic traderent illum principatui et potestati praesidis. 21 Et interrogaverunt illum dicentes: “ Magister, scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam, sed in veritate viam Dei doces. 22 Licet nobis dare tributum Caesari an non? ”. 23 Considerans autem dolum illorum dixit ad eos: 24 “ Ostendite mihi denarium. Cuius habet imaginem et inscriptionem? ”. 25 At illi dixerunt: “ Caesaris ”. Et ait illis: “ Reddite ergo, quae Caesaris sunt, Caesari et, quae Dei sunt, Deo ”. 26 Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.

1

mail   print   facebook   twitter